Colloquia dē pāce in Ūcraīnā
Diē Mercūriī lēgātī et Americānī et Russī et Ūcraīnēnsēs ūnā congressī sunt Abū Dhabī, in Conjunctīs Phylarchiīs Arabicīs, ubi sunt dē pāce inter Russōs et Ūcraīnēnsēs compōnendā collocūtī. At Guntherus Sautter, Germānus, et Iōnāthās Powell, Britannus, et Fabrīcius Saggio, Ītalus, et Emmanuēl Bonne, Gallus, et Bjorn Seibert lēgātus Ursulae von der Leyen, quamquam nōn invītātī, iter īrritum fēcērunt et exclūsī sunt, nē ullam partem in negōtiīs agendīs caperent. Russī enim nōluērunt eōs exaudīre, dīcentēs eōs, sī voluptātis causā peregrē profectī essent, dēbēre in caupōnīs versārī. Americānī autem, rogātī num ūnum ē Eurōpaeīs ēlectum, quī prō omnibus loquerētur, audīre vellent, respondērunt sē etiam magis mīrātūrōs esse, sī Eurōpaeī inter sē ita cōnsentīre possent ut ūnum dēligerent quī prō omnibus loquerētur, quam sī pax inter Russōs et Ūcraīnēnsēs subitō compōnerētur. Diē Iovis Americānī lēgātī in Russiam prōfectī sunt, quī cum Vladimīrō Pūtin praeside Russōrum colloquerentur. Colloquiō habitō Americānī lēgātī nūntiāvērunt Russōs Eurōpaeīs permittere ūnum tantum lēgātum mittere ad futūra colloquia habenda.
Alexander Darchīev mortuus
Moscōviae Alexander Darchīev, Russōrum lēgātus ad Americānōs missus, repentē causīs nāturālibus mortem obiit. Vīxit annōs sexāginta et sex.
Haītia
Complūrēs Haītiānī in viīs Portūs Principis prō mīlitibus Salvātōriānīs et contrā latrōnēs reclāmant, acclāmantēs “Debloke peyi a,” id est, “Patria aperiātur.” Magistrātūs Haītiānī referunt Matthīam Saintil, dūcem latrōnum “Bostōniānōrum” esse automatō āeroplānō occīsum. Principāle porrō amphitheātrum certāminibus pedifollicīs dīcātum, quod diū sub auctōritāte latrōnum erat, est ā Salvātōriānīs captum.
Novum OSS
Americānōrum minister bellīs gerendīs praepositus nūntiāvit novum Officium Stratēgicōrum Servitiōrum (sīve OSS) esse conditum. Quō factō mīlitēs ēlectī, quī clam operantur, māiōrem auctōritātem et dignitātem inter aliōs mīlitēs habēbunt, praecipuē in opibus partiendīs. Nunc igitur mīlitēs Americānī in quattuor genera dīviduntur: vidēlicet exercitum, et classem nāvālem, et cōpiās āeriās, et operātōrēs clandestīnōs. Prius Officium Stratēgicōrum Servitiōrum inter secundum bellum omnium gentium speculātōribus praefuit, quī nunc inter tredecim ministeria dīviduntur.
Daniēl Ortēga senēscit
Daniēl Ortēga, tyrannus Nicarāguēnsium, post duōs mēnsēs tandem sē coram populō ostendit. Tyrannus ille, octōgintā ūnum annōs nātus, dēbilis vidēbātur, brevibus passibus ambulāns, pallidus, cōnfūsus, quī rosās ad os tamquam microphōnum admōvēbat, quamquam microphōnum vestibus ēius affixum erat. Rosāria Murillo, tyrannī uxor, quae nunc vidētur cōtidiāna tyrannidis negōtia agere, eum sollicita spectābat. Incertum est quis in locum Ortēgae successūrus sit, sī quid hūmānitus eī accīderit.
Falsae minae in Eurōpā
Postquam multa āeroplāna Eurōpaea falsīs minīs coācta sunt terram priōre hebdomade petere, et scriptōria diurnāria et lycēa et gymnasia Eurōpaea sīmilēs minās hāc hebdomade accēpērunt. In Ītaliā ad quattuor mīlia lycēōrum et gymnasiōrum, et alia in Britanniā et Hiberniā, epistolās ēlectronicās accēpērunt, quibus “Michāēl Andrōpov” quīdam “dux Vilayatī Mīsoginistaniae” nūntiāvit sē pyrobolum condidisse, quod mox dīrumperētur. Nōmen vidētur ad ultimōs Ūniōnis Sovieticae magistrātūs spectāre; id autem “Vilayat” sīve prōvincia ad Russōrum regiōnēs Caucasiās attinet, sed id “Mīsoginistania” ad ōdium fēminārum.
Nuntius, qui inscribitur diē tertiō decimō mēnsis Novembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.