SALVETE
HODIE EST 23 MARTII MMXXVI
vel preme [Enter] vel deorsum descende
NOVUS AYATOLLAH CREATUS EST
De humanitate
![]() |
| Homines, non autem humanitatem video. |
- PLIN. nat. 3, 39: nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hunc modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et parens, numine deum electa quae ... humanitatem homini daret...
- SEN. dial 5, : Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem...
- GELL. 13,17, pr. 1: Qui uerba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, 'humanitatem' non id esse uoluerunt, quod uolgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam beniuolentiamque erga omnis homines promiscam, sed 'humanitatem' appellauerunt id propemodum, quod Graeci παιδείαν uocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt uel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex uniuersis animantibus uni homini datast idcircoque 'humanitas' appellata est.
diē quartō mēnsis Martiī
Epicus Furor
Diē Saturnī, quī undecimus diēs nōnī mēnsis secundum rātiōnem Mahometānōrum fuit, Ali Khamēnī, tyrannus Irāniānōrum, aliīque ēiusdem regiminis magistrātūs et dūcēs in ūnum locum convōcātī, sunt āb Isrāēlītīs et Americānīs, quī scīvērunt ubi Irāniānī essent et quid agerent, subitō interfectī, ac castra et missilia et arma in Irāniā condita sunt oppugnāta. Quō factō Irāniānī mīlitēs, ultimīs mandātīs ante impetum datīs pārentēs, missilia nōn sōlum in Israelītās iēcērunt sed etiam in Baharīnam, et in Coniunctōs Phylarchōs Arabicōs, et in Cuvaitō, et in Iordaniam, et in Ōmānam, et in Quatariam, et in Arabiam Saudōrum, et in Sȳriam, necnōn etiam in Cyprum īnsulam Eurōpaeam; unde ferē tōta regiō Arabica est rārā concordiā in īram conjuncta adversus Irāniānōs.
Regimen autem Irāniānum fōns et orīgō fuit terrōris; et Hezbollah conjūrātōs terrōristās in Libanō, Hamās inter Palaestīnōs, Houthiānōs in Iemeniā aluit ut gentēs vīcīnās convelleret; necnōn Venetiolānōs aluit, ut vexāret Americānōs, quōs Khamēnī “magnum Satān” vocitāre solēbat. Domī autem idem regimen innumerābīlia mīlia cīvium trucidāvit et lībertātem repressit. Khamēnī tamen interfectō, iuvenēs in viīs exsultant et monumenta tyrannī evertunt. Hortātur praeses Americānus ut Iraniānī cīvēs in oppressōrēs insurgant et regimen tyrannicum ēvertant.
Ursula von der Leyen, praeses Europaeae Commissiōnis, diē Saturnī nūntiāvit suum Collegium Secūritātis diē Lūnae convōcandum. Keir autem Starmer, quī ministrī prīmāriī mūnere adhūc fungitur in Britanniā, brevem ōrātiunculam habuit, quā negāvit Britannōs quicquam ēgisse. Ante impetūs factōs, Starmer recūsāverat nē permitteret Americānīs ūtī castrīs Britannōrum, ut in īnsulīs Chagōs dictīs; sed cum Irāniānī coepissent missilia in omnēs gentēs fīnitimās et ad mīlitēs Britannōs sine discrīmine iactāre, Starmer aliter cēnsuit, ut licēret Americānīs ūtī castrīs.
Bellum in Afghāniā
Magsitrātūs Afghānī, quī et Talibānī appellāntur, diē Iovis subitō coepērunt bellum in Pacistānōs gerere longē melius exercitātōs atque armātōs. Illī igitur invicem bellum apertum gerunt in Talibānōs et impetūs aēriōs tam Cabūrae, in capite Afghāniae, quam in Candahāriam regiōnem, sēdem Talibānōrum, fēcērunt.
Bellum in Libanō
Quamquam indutiae in Libanō factae sunt, Isrāēlītae impetūs aēriōs in terroristās Hezbollah dictōs faciunt, in quibus praecipuē dūcēs missilibus praefectī occīduntur. Grex ille Hezbollah dictus ab Īraniānīs alitur, sed longē dēbilior est nunc quam priōribus annīs fuit. Nawaf Salam minister prīmārius Lībanus dīxit Hezbollah ā mīlitibus Lībanīs interdictum irī.
Bellum in Ūcrāīnā
Nicolāō Madūrō inter hōrās sublātō, et Khamēnī inter prīmum impetum interfectō, Russī quīntum iam annum bellum, quod putāverant intrā trēs diēs ad fīnem perducendum, in Ūcrāīnēnsēs gerere pergunt. Diē autem Saturnī subitō atque ex inopinātō Cyrillus Budanov nūntiāvit Russōs nōn iam nōlle pignora secūritātis accipere quae Americānī prōposuissent.
Operātiō in Aequitōriā
Diē Martis Americānī nūntiāvērunt sē cum Aequitōriānīs coniunctōs in narcoterroristās facere impetum. Diē autem Mercuriī magistrātūs Aequitōriānī lēgātōs omnēs Cubānōs declārāvērunt persōnās nōn grātās et iussit ante diem Veneris ē fīnibus Aequitōriae ēgredī.
Nuntius, qui inscribitur diē quartō mēnsis Martiī, primum apparuit ad Nuntii Latini.
Vis recedendi
"... rogat ut quantum potest fugiat et properet, antequam aliqua vis maior interveniat et auferat libertatem recedendi" (Seneca, Epist. ad Luc. III 22, 5).
NOVUM BELLUM
Nuntii Latini mensis Februarii 2026
"Lyra Amphionis" (2025), Anna Elissa Radke auctrice
Libri praefationes Anglice et Ucrainice a consocia Ludmilla (Lyudmyla) Shevchenko, Universitatis Ucrainicae profestrice, conscriptae sunt sub titulo "Ars licet imbellis, sed tamen arma reget" (A. E. Radke).
MOHAMMADI ITERUM CONDEMNATA
Nuntii Latini mensis Ianuarii 2026
10 ex 20 nuntiis




