Skip to main content

LATIN

TODAY

hodie est 6 Decembris MMXXV

SALVETE

HODIE EST 6 DECEMBRIS MMXXV

vel preme [Enter] vel deorsum descende

Nuntii Latini

diē quīntō mēnsis Decembris

Vīs vīridis in caeruleōs illāta

Diē Mercuriī prope Domum Albam Rahmanullah Lakanwal, vir Afghānus ūndētrīginta annōs nātus qūi Bellinghamiae in Vasintōniā cīvitāte habitābat, in duōs mīlitēs Americānōs impetum fēcit, quōrum alter, Andrēas Wolfe nōmine, vulnerātus est, altera, Sarah Beckstrom, interfecta.  Lakanwal, quī illud “Allāhu acbar” exclāmāvit, vidētur impetum fēcisse terrōris prōmōvendī causā.  Tertius mīlēs, custōdibus praefectus quī nōn procul erat sed brevī tantum pugiōne armātus erat, cohibuit quōminus Lakanwal aliōs vulnerāret.  Quibus factīs praeses Americānōrum ferōciter prōpōnit, nē cui aliēnigenae liceat ē terrīs tertiī orbis in Americam immigrāre, atque ut illī, quī iam immigrāverint sed domesticam tranquilitātem ēvertere velint, expellantur; porrō ut subsidia beneficiaque aliēnīs concessa abrogentur.  Ministerium rēbus externīs praepositum nūntiāvit nēminem Afghānum in fīnēs Americānōs receptum īrī.

Dē rē Venetiolānā

Magistrātūs Americānī referuntur esse parātī nova in illēgitimum tyrannum Venetiolānōrum temptāre, quōrum tamen nec tempus nec magnitūdō nūntiātur.  Monētur tamen nē quod āeroplānum Venetiolam trānsvolet, quārē societātēs āeriae ā commeātū super terram Venetiolānōrum nunc abstinent.  Diē Lūnae magistrātūs Americānī terrōristārum nōmine dēsignāvērunt cōniūrātōs latrōnēs, quī “syndicātum sōlis” vocitantur et cūius caput, Nicolāus Madūrō illēgitimus tyrannus, negat sē ēius caput esse.  Etiam in Venetiolā terroristae quī sub nōmine Hezbollah coniūrātī sunt commerciō venēnī intersunt, quia tyrannus Venetiolānus foedus fēcit cum Irāniānīs, strenuīs auctōribus fautōribusque terrōris.  Nunc autem magistrātūs Americānī et Qatarēnsēs Nīcolāum Madūrō hortantur ut tyrannidem dēpōnat et in luxuriōsum exilium, fortasse in Qatar, fūgiat.

Tehrānum aquā carēns

Praeses Irāniānōrum dīxit, tam ob nimium numerum incolārum quam quia aqua dēficeret, oportēre sēdem reīpūblicae Irāniānōrum tranferrī.  Nam Tehrānum, caput Irāniānōrum, aquā adeō caret, ut etiam ante hiemem possit dērelinquī et dēsōlārī.  Quindeciēns centēna mīlia hominum Tehrānī habitant, ubi magistrātūs, quippe quī terrōrem in aliēnīs terrīs prōmōvēre quam suōs cīvēs domī tuērī mālint, copiam aquae cīvibus suppeditandam neglegunt.

Portōria dēminūta

Praeses Americānus ēdīxit portōria, quae in carnem būbulam, caffēam, theobrōma ē Brasiliā in Americam importanda imposita erant, dēminuenda, id quod etiam dē aliīs cibīs importandīs fēcit, nē pretia nimis augērentur.  Nam ē Brasiliā importātur tertia pars omnis caffēae, quam hauriunt Americānī.  Pretium petroleī nunc valdē dēminuitur, ut minōra etiam erant pretia cibī, quem Americānī mēnse Novembre inter sollemnem supplicātiōnem cōnsumpsērunt.  

Pecūnia puerīs Americānīs dēstināta

Ā praeside Americānō nova condita est ratiō, quā singulīs īnfantibus dābitur mille nummōrum in forō bursālī collocandum.  Licēbit autem parentibus aliīsque cognātīs quīna mīlia singulīs annīs contribuere, ut pecūnia collocāta mīrum in modum cum dēcursū temporis crēscat, donec īnfans ad adultam aetātem perveniat.  Ūnusquisque igitur cīvis Americānus pecūlium habēbit, quō vel studia acadēmica suscipiat vel domum sibi comparet liberīsque augeātur, vel ad alia māiora et futūra pecūniam sibi cōnservet.

Somalia

Centum ēlectī mīlitēs Americānī helicopterīs vectī et ducentī Puntlandiānī impetum fēcērunt in specūs montium Cal Miskaad dictōrum.  Post quattuor hōrās nōn sōlum Syrī, Turcae, Aethiopēs inter terroristās interfectī sunt sed etiam Abdul Qadir Mumin, dux Calīphātūs Islamicī, occīsus esse putātur.  Omnēs Americānī mīlitēs integrī incolumēsque sunt reductī.  Puntlandiānī autem sperant ante fīnem annī omnēs terroristās ē suā terrā exterminātum īrī.

Incertus stātus Guinēae Bissaviēnsis

Suffrāgiīs populāribus in Guinēā Bissaviēnsī lātīs, mīlitēs subitō nūntiāvērunt sē summam potestātem cēpisse et rem pūblicam ēversisse.  Quō factō, Ousmān Sōncō, minister prīmārius Senegālēnsium, negāvit Guinēam Bissaviēnsem esse ēversam, et hortātus est ut suffrāgia populāria numerārentur.  Nihilōminus Horta Inta-A Na Man dux ā mīlitibus acclāmātus est ad tempus praeses Guinēānōrum Bissaviēnsium, quī suōs cīvēs ā narcoterroristīs defenderet, et Umārō Sissocō Embalō, prior praesēs, Brazzapolim Congēnsium cōnfūgit.  Guinēa autem Bissaviēnsis malam inter gentēs fāmam habet, quod per ēius portūs ex Americā merīdionālī in Eurōpam magna vīs cocaīnī trānsfertur.

Corruptiō Ūcrāīnēnsis

Andrēās Iermak, cōnsiliārius Volodomīrī Zelensky praesidis Ūcrāīnēnsium, mūnere abdīcāvit, cum domus sua excussa esset ā magistrātibus, quī quaestiōnem habērent in corruptōs.  Zelensky nuper suōs ministrōs energīae et iūstitiae praepositōs dīmīserat, et ēius socius Timur Mindich putātur in Isrāēl fūgisse.

Nuntius, qui inscribitur diē quīntō mēnsis Decembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.

Nuntii Latini

diē quartō decimō mēnsis Novembris

Perfidī diurnāriī Britannicī

Tīmotheus Davie, director generālis Britannicae Societātis Divulgātiōnī, quae saepius litterīs compendiāriīs BBC vocitātur, et Deborah Turness, ēius sociētātis diurnāriīs praefecta, coāctī sunt mūneribus abdicāre, cum alia societas diurnāriōrum, quae Tēlegraphēma dīcitur, dēmonstrāvisset diurnāriōs Britannicae Societātis Divulgātiōnī ōrātiōnem praesidis Americānī partibus omissīs aliīsque falsē coniunctīs consultō et cōnsciōs dētorsisse, ut ille contrārium suae ōrātiōnis dixisse vidērētur.  

Nāvēs prope Americam Merīdiōnālem

Britannī diē Martis inhibuērunt quōminus suī speculātōrēs Americānīs auxilium darent, cum ipsī coepissent timēre nē Americānī, quippe quī iam ad octōginta narcotromocratās et mercātōrēs venēnī indemnātōs per mare Caribbicum interfēcissent, iūs gentium violārent.

Eōdem diē ad mare Caribbicum advēnit duodecima Americāna classis, Thomā Moninger thalassiarchō, cūius praetōria et āeroplānigera nāvis, Geraldus Ford nōmine, est omnium longārum nāvium maxima.  Adsunt etiam secundus exercitus classicōrum, Calvertō Worth imperātōre, cūius nāvis praetōria et helicopterigera appellātur Īwō Jīma; necnōn aliae longae nāvēs missilibus refertae atque etiam nāvēs subaquāneae.  Tot et tantīs copiīs convocātīs, quoniam Venetiolānus tyrannus illēgitimus illēgitimō commerciō venēnī lucrātur quō cīvēs Americānī necantur, iūs gentium longē vehementius violārī potest.  

Magistrātūs Americānī quingentiēns centēna mīlia nummōrum prōmittunt eī, quīcumque Nīcolāum Madūrō tyrannum Venetiolānōrum in dīciōnem reddiderit Americānam.

Starmer nōn labefactus

Keir Starmer, minister prīmārius Britannōrum quī favōre populī vix fruitur, nēgāvit sē rūmōribus labefactum esse, neque sē in suōs ministrōs neque illōs in sē coniūrāre.

Rēspūblica solitō mōre administrātur

Senātōrēs factiōnis sinistrae sīve Dēmocraticae, quī quadrāginta diēs recūsāverant nē pecūniam magistrātibus ērogārent ad rempūblicam gerendam, cum nihil quod sperāverant efficere posse vidērentur, manūs tandem dedērunt.  Itaque satis pecūniae ērogātur ut magistrātūs rempūblicam diēs gerant septuāginta.  Quod comitia populāria ad senātōrēs ēligendōs annō proximō habēbuntur, fierī vix posse vidētur quōminus tālēs rixae iterum iterumque incommoda dītiōribus commeātū āeriō interdictīs et prōlētāriīs congiāriō prīvātīs miseriās afferant.

al-Sharā in Americā

Ahmed al-Sharā, quī ōlim al-Jolānī vocitābātur, praeses Sȳrōrum, Vasintōniam urbem vīsitāvit diē Lūnae, ubi cum praeside Americānō collocūtus est dē lēge Caesariānā abrogandā.  Nam illa lex, quae commercium inter Americānōs et Bashar Assad tyrannum Sȳrōrum interdīxerat, eōdem tyrannō in exilium expulsō nunc obstat, nē post bellum cīvīle Sȳrōrum rēs renoventur.

Terror in Indiā Pakistaniāque

In capitibus tam Indiae quam Pakistaniae gemina pyrobola dīrupta sunt, quibus ad vigintī hominēs sunt interfectī.  Pax tamen, quam mēnse Māiō praeses Americānus utrīque gentī suāsit, manet, dum quaestiō in auctōrēs terrōris habētur.

Ūcrāīnēnsēs pecūniā corruptī

Cum quaestiō dē pecūlātiōne corruptiōneque in Ūcrāīnā habērētur, ministrī tam iūstitiae quam energīae præfectī honōribus officiīsque sē abdīcāvērunt, ut quī coniūrātī referrentur in pecūlātiōnem.  Timur Mindich, amīcus praesidis Ūcrāīnēnsium, quī fōns et princeps coniūrātiōnis esse putātur, fūgit.  Mīliēns centēna mīlia nummōrum sublāta esse feruntur.

Comitia in Chiliā habenda

Diē Sōlis Chiliēnsēs populāria suffrāgia ferent.  Doctī hominēs quī populārem ōpīniōnem metiuntur referunt scelera, mīgrātiōnem, gregēs coniūrātōrum latrōnum animōs cīvium magis occupāre quam rem oeconomicam, salūtem pūblicam, īnstitūtiōnem puerōrum.  Quamquam Chilēnsēs inter tūtissimās gentēs merīdiōnālis Americae manent, numerus tamen hominum ā percussōribus occīsōrum inter decennium est bis auctus.  Quod nōn sēiungitur ab auctō numerō Venetiolānōrum, quī in Chiliēnsium fīnēs ingressī sunt, unde fit ut Chilēnsēs nōmen “Trāminis Arāguae” audīre coeperint.

Sinēnsēs Iāpōnēs reprobant

Sanaē Takaīchī coram senātū Iāpōnum dīxit sibi necesse vidērī respondēre, sī Formōsa īnsula, quae suī iūris est, ā Sinēnsibus oppugnārētur.  Quod Sīnēnsibus, utpote quī Formōsam īnsulam, quae suī iūris est, in suā dīciōne esse falsē dīcerent, offēnsiōnem praebuit.  Negāvit autem Takaīchī ab oppositō senātōre diē Lūnae rogāta sē posse nunc negāre Iāpōnēs arma atomica invēntūrōs, factūrōs, habitūrōs.  Sola enim est terra Iāpōnica, in quam arma atomica adhibita erant, unde diū negābātur nē Iāpōnēs arma atomica possidērent.

Nuntius, qui inscribitur diē quartō decimō mēnsis Novembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.

Nuntii Latini

diē septimō mēnsis Novembris

Rēspūblica cōnsistit

Cum factiōsī senātōrēs nōlint inter sē cōnsentīre dē pecūniā ad rempūblicam gerendam ērogandā, magistrātūs et grapheiocratēs et variī administrī pūblicī pergunt auctōritāte opibusque carēre, quibus mūneribus pūblicīs fungantur.  Congiāria, quibus prōlētāriī aluntur, et quōrum sumptus annīs recentiōribus mīrum in modum augētur, nōndum habentur, unde pauperēs querī coepērunt.  Dītiōrēs autem incommoda habent in itineribus volandō faciendīs, cum rectōrēs āeriī dēficiant commeātūs.  Quamquam nōn rārō fit hōc saeculō ut līs inter senātōrēs prohibeat, nē rēspūblica solitō mōre gerātur, hōc autem annō diūtius quam umquam anteā mūnera pūblica intermittuntur.

Plūrēs nāvēs dēmersae

Nautae Americānī pergunt nāvēs, quae feruntur venēnō illicitō refertae esse, in utrōque marī prope Venetiolam et Columbiam mergere.  Hāc hebdomade trēs in marī Caribbicō, duo in marī Pacificō, interfectī sunt.  Americānī asserunt sibi licēre mercātōrēs venēnī, quōs narcotromocratēs sīve narcoterroristās vocant, indemnātōs occīdere, neque utrum iūre an iniūriā magnī facere videantur. Venetiolānī Columbiānīque vērō dīcunt piscātōrēs cēlōcibus piscātuī ineptissimīs instructōs et mediā nocte itinera clam facientēs esse contrā iūs et nullīs indiciīs illicitī commerciī divulgātīs inūriā occīsōs.

Trāmen Araguae in Hispaniā

Matrītī diē Veneris custōdēs pūblicī nūntiāvērunt sē trēdecem hominēs comprehendisse, quōs dīcunt coniūrātōs esse sub nōmine Trāminis Araguae.  Quae societas latrōnum ab Americānīs accūsātur terrōris per orbem terrārum prōmovendī, sed ab Venetiolānīs, unde societas orīginem traxit, negātur exsistere.  Matrītēnsēs ūnā cum Venetiolānōs cēpērunt etiam varia venēna illicita, inter quae fuit “tūsī” sīve cōcaīnum roseum, quō insigne est Trāmen Araguae.

Commercium cum mediā Asiā

Praeses Americānus praesidēs quinque gentium mediae Asiae, vidēlicet Cazachōrum, Cyrgessōrum, Tadzikōrum, Turcomannōrum, Uzbecōrum, Vasintōniae convēnit, ubi collocūtī sunt dē commerciō metallōrum augendō.  Cassym-Jomart Tokāyev, praeses Cazachōrum, conventum ipsum laudāvit ut initium novae aetātis, quā America et media Asia ūnā florēret; Shavkat autem Mirziyōyev, praeses Uzbecōrum, laudāvit potius praesidem Americānum ut praesidem tōtīus orbis terrārum.  Quae gentēs cum Russīs sociātae parum prosperant.

Sheinbaum persōna nōn grāta in Perūviā

Senātōrēs Perūviānī cēnsuērunt Claudiam Sheinbaum, praesidem Mexicānōrum, persōnam nōn grātam dīcendam.  Nam Mexicānī iūs asȳlī dedērunt Elizabēthae Chavez, ōlim ministrae prīmāriae Perūviānōrum, postquam etiam in suōs fīnēs accēperant uxōrem filiōsque Petrī Castillo, ōlim praesidis, quī nunc pūblicīs vinculīs tenētur.  Perūviānīs enim mōris est pristinōs magistrātūs in carcerem condere.

Sudānia

In Sudāniā, ubi bellum cīvīle inter magistrātūs et latrōnēs quī sē Rapida Auxilia appellant, utraque pars indūtiās, quās Americānī hūmānitātis causā prōposuērunt, cōnsentiunt esse observandās.  Rapida enim Auxilia nuper al-Fashir urbem cēpērunt, quae ultima in Darfur prōvinciā dictō magistrātibus audiēbat.

Geōrgia

In Geōrgiā reī factī sunt octō hominēs in rē pūblicā versātī, quī magistrātibus oppōnuntur et in quōrum numerō etiam Michaēl Saakashvilī, ōlim praeses, habētur, crīmine ēversiōnis reī pūblicae affectātae.  Magistrātuum factiō in Russōs prōniorem sē praebet quam in Ūniōnem Eurōpaeam.

Ēlōn Musk dītescit

Cōnsortēs societātis Tesla dictae maximam in memoriā hominum mercēdem approbāvērunt Ēlōnī Musk solvendam, quī intrā decennium deciēns mīliēns mīliēns centēna mīlia nummōrum accipiet.

Nuntius, qui inscribitur diē septimō mēnsis Novembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.

10 ex 20 nuntiis